Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 192
sed quidem excitat nos ad sentiendum canem, quo affecti sumus,
re in
omni habente modicam cum illo similitudinem. Quod in
aegrotis patet, qui ex linea
parva moventur ad credendum se videre draconem.
Praeterea apposita oculis specilla
rubra, aut viridia omnia suo
colore colorata ostendunt. Quoniam lux obiectis tincta
rebus cum pertransit
specilla, iterum tingitur ipsa et res quas defert, et eiusmodi
iterum
coloratas repraesentat. Eadem rationem potest fieri, quod oculi
pinguibus
crassisque vaporibus obnubilentur asininis, ac simul, asini odorem
in
spiritum afferant, aut sensum uvae, alteriusve commistae rei; spiritusque
affectus
videat per nubilosum vaporem eam rem, qua est affectus,
sed quidem in modica
similitudine, et in hoc plus valet affectio
quam exterior apparentia: sicuti timenti
hostem, quicunque offertur
oculis videtur esse hostis, et amanti quocunque incedit
mulier amasia
videtur sua. Cuidam persuasum est a condiscipulis quod sibi
cresceret
nasus: illeque saepe tangebat et pro certo affirmabat sibi nasum
grandescere.
Quantum igitur valet, in his affectio nota, tantum etiam ignota
in
eis, qui capita asinina se videre putant, sicut patet in rabidis punctisque
affectu
ipsis occulto. Atrabiliosi pariter horribilia vident ob nigram
fulginem quae caput
intervolat, sic et hi a fumo asinino vel alterius
rei affecti spiritus putant se
videre illiusmodi. Quod aiunt quosdam
invisibiles fieri spectantibus, impossibile
est, nisi seipsos arment
fumosis rebus ita ut semper fumus eos ambiat, aut
spectantium oculos
obnubilet. Nec puto Diaboli opera posse fieri nisi eadem ratione
naturali.
Alij in chorea mulieres expoliari coegerunt. Equidem non ista
credo:
nisi fumus a lucerna, vel igne manasset infestus quo quasi suffocari
se sentirent,
pectore illum hauriendo, vel extrahi nativum calorem:
quod crocus efficit, eaque
passione affectas se expoliasse. Quin
minxisse possunt si vapor acutus seminati
pulveris vulvam elevatus
stimulasset, quondoquidem artemisia et ruta provocant
sponte menstrua
tibialibus apposita. Fiunt arte naturali et mathematica
mirabilia
quidem, sicut apparere in aëre pendulam imaginem, quae reflectitur
ex
globis vitreis transvecta, et in pyramidis cono hanc apparentiam
efficit. Pariter
osculando aut loquendo in speculi concavi medio, qui
procul est a tergo in puncto
reflexionis sentit sibi osculum dari aut loqui.
Alij vero sic non sentiunt. Nam aër
in medio unitur sicut lux et
non expanditur ex basiresiliens concava. Efficiunt
apparere faciem hominis
in speculo adhaerente tecto, et nescis unde insiliat, sed
tantummodo
scripturam videbis in quadam tabella. At tabella multas
habet
scindas, quae ex interiori reflectentes lucem ad speculum, quae
superastat
ei quasi caelum, conveniunt situ ad formandam eiusmodi imaginem;
quae
in eis est divisa, et quidem extrorsum superne expositae sunt
aequaliter, nec sinunt
videri, quando retrorsum exporriguntur. Sic in
pagina formatur imago longa palmis
duabus aut pluribus, atque